- ANTIQUARIA Ars
- ANTIQUARIA Arsapud D. Hieronym. Ep. ad Florentium, καλλιγραφία dicitur, in Vita Nili Iun. p. 29. et 137. Antiquarius nempe, in veterib. Glossis, ἀρχαιογράφος καλλιγράφος. Isidor. Origin. l. 6. c. 14. Liberarii udem, qui et Antiquarii, vocantur, sed Librarii sunt, qui nova et vetera scribunt: Antiquarii qui tantummodo vetera. Itaque Antiquarii sunt, qui vetustate libros obsoletos componunt, reparant, describunt, ut est in l. 2. C. Theodos. de Studiis lib. urb. Rom. et l. 10. Cod. de Proximis sacr. scriniorum. Hinc Antiquariorum domus, in Monasteriis, quod et Scriptorium dicitur in Vitis Abbatum S. Albani, apud Car. du Fresne Glossar. Valentinianum Imperatorem septem Antiquarios ac peritissimos translcriptores, quatuor videl. Graecos et tres Latinos in sua Bibliotheca constituisse, ex eadem l. 2. docer Dominic. Macer in Archiota.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.